Hans Förstl



quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt nec praeterita, nec proprie dicitur:

tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum,

sed fortasse proprie diceretur:

tempora sunt tria, praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris.

sunt enim haec in anima tria quaedam et alibi ea non uideo,
praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris expectatio.

si haec permittimur dicere, tria tempora uideo fateorque, tria sunt. dicatur etiam: tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum, sicut abutitur consuetudo; dicatur.

ecce non curo nec resisto nec reprehendo, dum tamen intellegatur quod dicitur, neque id, quod futurum est, esse iam, neque id, quod praeteritum est.

pauca sunt enim, quae proprie loquimur, plura non proprie, sed agnoscitur quid uelimus.